Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 19: Versus 12

Sunt enim.Tria sunt genera eunuchorum, duo carnalia, eorum qui sic nascuntur, et qui captivitate et deliciis dominarum abscissi sunt. Tertium spirituale, qui, eum possent esse viri, propter Christum continent.Qui facti sunt.Inter hos computantur etiam hi qui specie religionis simulant castitatem.Qui potest.Vox est hortantis non jubentis, quasi unusquisque vires suas consideret, an queat virginitatis et pudicitiae implere praecepta.
(* Traductions européennes)